Robert Boyle (1627-91): Work-diary VII (Medical recipes in Latin, 1651)

Content: Medical recipes in Latin from 1651; sources include George Starkey (including a recipe relating to his ens veneris), Johann Morian and Gerard Boate

General Information


Work-diary entries

/BP 25, p. 341/

/text in left column begins here/

Entry 1: Editorial notes:

Laudanum. St. & Mor.

{Rx} Salis petræ & tartari ana {pound} 1 detonent prunâ accenso, agitentorque Bacillo ferreo, Elixa, filtra, salemque exiccato.

Huius {Rx} unciam unam, Aceti destillati libram: solve in eodem salem, ac in eodem macera Opii optimi unciam unam. Filtra, lento igne ad Mellaginem evapora; tum in Vini Rhenani optimi pintâ solve, Dosis cochleare unum ad cochlearia bina, in vini Aromatici {ounce} 4 sub noctem.


Entry 2: Editorial notes:

Aliud Eiusdem

Oculos Cancrorum {Rx} eorum Pulveratorum {ounce} 1 solve in librâ vini Rhenani optimi, decanta, cum hoc Opii unciam unam solve, & filtra, & utere eo ut supra.


Entry 3: Editorial notes:

Aliud Eiusdem

Alcali tartari aquâ solutam, filtratum, Coque in sartagine ferrea cum antimonii subtiliter levigati ana, dum siccatur agita pistillo buxeo fortiter; cumque prorsus siccus est (aquæ triplo) madefac iterum; atque exicca; hoc ter repete, Cola tum Lixivium, ac cum eodem opium corrige sic, ad Lixivii {ounce} 4 adde vini Rhenani {ounce} 16 in hoc opium (in Cineribus calidis 24 horis) macera, filtra, & ad usum serva. Dosis Cochleare unum in vino Aromatico, Contra Tussim & Asthma.


Entry 4: Editorial notes:

Eiusdem Menstruum {circle}.

{Rx} Urinam antiquam, distilla spiritum totum, hunc ter rectifica, ac dein cum spiritu vini quater rectifica; vice quâ vis abjiciendo Phlegma. tum ab Aceto vice quavis renovato distilla quinies, & habebis spiritum sine omni fœtore, solventem sine repassione.

NB. After the third Destillation, the spirit will be about a fourth of the whole Urine. NB Equall quantity of onely Good Spirit of Wine & Spirit of Urine. The Coagulum comes over first & the subsequent spirit dissolves it. NB Equall quantity of Vinegar in relation to the Spiritus Compositus: the more vinegar the fewer Cohobations will serve. Distill it till the Phlegme, (made of the Vinegar) begin to ascend.


Entry 5: Editorial notes:

Doctor Boat's Receipt for the Stone verbatim as I had it from himselfe.

Flint stones red hot quenched in Rhenish wine 3 times; a stone as big as a Fist in 3 pints. in colaturâ dissolve syrupi Nympheæ compos. & Altheæ ana {ounce} 1 ;.


/text in right column begins here/

Entry 6: Editorial notes:

Ens {copper} fixum. St.

{sal ammoniac} per se sublima quantum potes; cum aquæ tanto quantum sat sit, solve; cum hac solutione imbibe Colchotar vitrioli Dantiscani optimi proportione anaticâ [respectu salis Ammoniaci non dissoluti;] Colchotare dulcificato prius optimè á suo sale: exsicca ac sublima quantum possis, sublimatum capiti mortuo redde ac resublima; hoc quater repete; sic fixantur omnia in fundo, non totaliter.

Ex his elixando solve quantum potes & filtra; Coque ad Cuticulam, Vitriolum habes Saccharinæ dulcedinis; quod si forti igne per retortam pellas, habebis liquorem viridem volatilem [Dosis à Granis 2 ad grana 5 vel 6.

Sic procede cum ferro, item cum coraliis; item cum Zink; item cum Regulo martis & successum mirabere. Item cum Ludo.


Entry 7: Editorial notes:

{Rx} antimonii part. 1 {nitre} part. 2. ferantur & misceantur, accendantur carbone vivo, & inter detonandum agitentur Continuô, sic fiet massa alba ad modum, Elixa salem, & a pulvere albo, (non dissolubili, at fundum petente) separa per decantationem, pulverem exicca.

{Rx} huius pulveris & Calcinati tartari cum æquali {nitre} pondere ana, misce probe in mortario, mista triquetro imposita in igne candenti continua ad horas 2, ita quod incerentur quasi, & fluitura appareant, at non fluant; tum exime, & in aqua soluta permitte inclarescere, Clarum liquorem decanta, & ad cuticulam fermè ebulli; liquorem hunc causticum ad modum <urine> minerali indole acuato ad usum serva.

Huius accipe partem unam, ex quocunque Malitiæ Crescentis genere partes duas, misce Fortiter in Mortario, & in vase vitreo Compressa serva ad mensem, quavis septimanâ fortiter impastando.

Dosis est quatèr tantum,quantum in sui simplicitate sine vitæ periculò adhiberi possit: in acutis & scirrosis, & dolorosis {opium} (opii) sub quadruplum admiscere sum solitus.


Entry 8: Editorial notes:

In morbillis commisce, Hellebori & Gummi Guttæ ana part. 2 opium; part. 1 salis pondus duplum ad reliquæ /BP 25, p. 342/ /text in left column begins here/ salis pondus duplum ad reliquæ materiæ triplum, Consistentia est pilulis conveniens, dosis pilula dragmæ ½ manè & vesperi, statimque post, haustus vini calidissimi, nec bibatur post ad horas binas ad minus, & si fieri possit tres, ac sudori indulgeatur. Remedium est Certum.


Entry 9: Editorial notes:

In Tabe Gummi guttæ & Hellebori ana partes 4, {opium} part 1 Misceantur & adhibeantur eadem dosi manè ac vesperi. {salt} esto hic pars dimidia respectu materiæ universæ.

Nota quod eadem paratio in Morbillis & febribus atrocioribus, uti eadem in Tabe & febribus lentis & extraneis.

(NB Post singulas Doses cuiusvis horum Medicaminum, propinetur haustus (circiter unciarum quatuor) vini vel (postquam inflammatum fuerit) aromatizati (Anglice Burnt-wine) vel saltem optime calentis.


Entry 10: Editorial notes:

{sulphur} ab antimonio elevatum cum {sal ammoniac} ana trito ac bene misto, (vel, quod melius est, {sulphur} a regulo antimonii signato cum nitrae triplo calcinato, et edulcorato, per {sal ammoniac} ana Elevatum) omni deinceps sale Armen. per Aquam extracto; ac {sulphur}re præcipitato per se, exiccatoque hoc tum {sulphur} in oleo θεςεβ (ab Alcalo tartari nones aut deces relevato, cum ana aquæ, urine ad {oil} proportionem dimidiam retinente;) [NB Colostrum si factum fuerit in hac operatione, negligendum, & separandum, quamquam ad alios usus utilissimum.] ponatur, & in igne arenæ liquefiat [quod fit spacio circiter 6 vel 8 horar.] sic fit Color rubini resplendentissimi. Datur ad guttas 20 [saccharo permist.] mane ac vesperi in sacchari tantillo, purgat blande citra nauseam, & tollit intra septimanas tres hydropem triplicem. [NB abstrahi potest oleum ad Mellaginem, cuius guttulæ 4 vel 6 tantum exhibeantur. Oleum hoc rectificatum extrahit hæmatinum ex minio, & Tincturam ex Coralliis.] Et Nota, quod {sulphur} cohobiis forte 12, cum oleo totum ascendit, colore altè aureo, estque viribus adauctum Medicamen


/text in right column begins here/

Entry 11: Editorial notes:

Medicamen decuplo ad minus;